라틴어 문장 검색

duodecim milia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 550:1)
quae ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 2:2)
caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 614:1)
volunt autem septem naves ita interim colligi, ut una Aeneae sit, tres de saxis a Cymothoe et Tritone, tres de syrtibus, Neptuno syrtes navigabiles faciente, liberatae sint, reliquae tantum dispersae sint, quas paulo post legimus ad Africae litus adpulsas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1706)
decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 480:2)
transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:3)
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 663:1)
Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 8:3)
duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:1)
Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
에노스를 낳은 다음, 셋은 팔백칠 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장7)
Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
므투셀라는 백팔십칠 세 되었을 때, 라멕을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장25)
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
라멕은 모두 칠백칠십칠 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 5장31)
Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
그리고 노아는 아들 셋, 곧 셈과 함과 야펫을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 6장10)
Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae".
이제 이레가 지나면, 내가 사십 일 동안 밤낮으로 땅에 비를 내려, 내가 만든 생물을 땅에서 모두 쓸어버리겠다.” (불가타 성경, 창세기, 7장4)
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
이레가 지나자 땅에 홍수가 났다. (불가타 성경, 창세기, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION